Latin
De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo
Gregory of Tours, Vitae Patrum 6
Unproofread scanNot analysed yet
V. His et aliis signis declaratus in populis,episcopatus sui anno 22, ætate sexagenaria migravit ad Christum. Qni dum ferretur ad sepeliendum, cæcus quidam se sub feretro flagitavit adduci, statimque ingressus, vultus diu lumine viduatus, reseratis oculis, adornatur r: nec distulit divina pietas beatos artus glorJlicare signis, cujus beatam animam cum choris angelicis suscipiebat in astris. Post dies autem quos lex Romana sancivit, ut defuncti cujuspiam voluntas publice relegatur, hujus antismis testamentum in foro delatum, turbis circumstantibus, a judice reseratum recitatumque est. Presbyter quoque basilicæ tumens felle, ouod nihil loco illi in quo sepultus fuerat reliquisset, ait: Atebant semper plerique stolidum fuisse Nicetium; nunc ad liquidum verum esse patet, cum nihil basilicæ in qua tumulatus est delegavit. Sequenti autem nocte apparuit presbytero cum duobus episcopis, id est Justo atque Eucherio s, in veste fulgenti, diceM ad eos: Hic presbyter, sanctissimi fratres, blasphemiis me obruit dicens, quia nibil facultatis scripserint templo huic quo requiesco; et nescit quia quidquid pretiosius babui ibidem reliqui, id est glebatu corporis mei. At illi dixerunt: Injuste fecit ut detraberet servo Dei. Conversusque Sanctus ad preabyterum, pugnis palmisque guttur ejus illisit, dicens: peccator conterende, desine stulte loqui, Expergefactus autem presbyter. tumefactis faucibus ita doloribus coarctatur, ut ipsas quoque salivas oris vix cum labore posset maximo deglutire. Unde factum est ut per dies quadraginta lectulo decu-,, bans graviter cruciaretur: sed, invocato Coufcs. soris nomine, sanitati redditus, nunquam ausus est ea verba quae prius præsumpserat garrelare. Et quia novimus Priscum episcopum a huic Sanct semper fuisse adversum, diacono cuidam hujus casulaia tribuit. Erat autem valida, eo. ,uod et ipse vir, Dei robusto fuisset corpore. Cappa e autem hujus indumenti ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri quæ per Paschalia festa sacerdotum humeris imponuntur; ibatque diaconus cum huc vestimento discurrens, ac parvipendens de cujus usibus remansisset, hoc habens in lectulo, hoo utens in furo, de cujs fimbriis, si credulitas certa fuisset, reddi potuit satous infirmis. Cui ait quidam: diacone, si scires virtutem Dei, et quis fuit cujus vestimento uteris, cautius te cum eo vivere oportebat. Cui ille: Vere, inquit, dico tibi, quia et hac easula tergo utor, et de capsa ejns parte prolixiore decisa tegumen pedum aptabo. Fecit illico miser quod pollicitus est, susceptu rus protinus divini judicii ultionem. Verum ubi deciso cucullo aptatis pedulis pedes operuit, extemplo arreptus a dæmone ruit in pavirueuto. Erat enin solus in domo, nec erat qui succurreret Insero. Cumque spumas cruentas ore projiceret, extensis ad focum pedibus, pedes cum pedulibus ignis pariter devoravit. Hactenus de uttionibus.