Latin
Chapter 6
Gregory of Tours, Vitae Patrum 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Sanctus denique Gallus (Afl. 554, i Jul.) ab adolescentia sua devotus Deo esse cæpit, diligensque ex tota anima DOlnioum, et ea quæ Deo dilecta esse uoverat diligebat. Pater ejus nomine Georgius c, mater vero Leocadia a stirpe Vectii Epagati descendens, quem Lugduni passum Eusebii testatur Historia, qui Ita de primoribus senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius. Cumque ei pater cujusdam senatoris fliam quærere vellet, ille assu'npto secum uno puerulo Inonasterium Cromonense *expetiit, Sesto situm ab Arverna urbe milliario, suppłiciter abhatem exorans ut gibi comam capitis tondere dignarelus. At ille videns prudentiam atque elegantiam pueri, nomen inquirit, interrogat genus et patriam. mevero Gallum se vocitari pronuntiat, civem Arvernum, Georgii filium senatoris. Quem abbas ut cognovit de prima progenie esse progenitum, ait: Bene desideras, fili, sed primum oportet hæc in patris tni deferri notitiam; et si hoc ille voluerit, faciam quae deposcis. Denique abbas pro bac causa nuntius mittit ad patrem, interrogantes quid de puero observari juberet. At ille parumper contristatus, ait: Primogenitus, inquit, erat mihi, et ideo eum volui conjugio copulare; sed si eum Domiuus ad suum dignatur ascire servitium, illius magis quam nostra voluntas fiat. Et adjecit: Quidquid vobis infans, Deo inspiranle, suggesserit, adimplete.