Latin
Chapter 7
Gregory of Tours, Vitae Patrum 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Igitur sanctus Gregorius ex senatoribus primis, bene litteris institutus Augustidunensis civitatis cnmitatum ambivit (. 4n, 539, 4 Jan.) ; in comitatu antem positus regionem illam per quadraginta axnos justitia comitante correxit [Al. ,rexit: et tam sevetus atque districtu! fuit in malefactoribus, ut viI ei ellus reorum posset evadere. Conjugem de genere senatorio habens, Armentariam nomine. quam ad propagandam generationem tantum dicitur cognovisse, de qua et filios, Domino largiente, suscepit: aliam vero mulierem, ut juvenilis assolet fervor, inardescere non contigit.