# Vitae Patrum 7.2

Gregory of Tours, Vitae Patrum, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/7.2

I. Igitur sanctus Gregorius ex senatoribus primis, bene litteris institutus Augustidunensis civitatis cnmitatum ambivit (.4n, 539, 4 Jan.); in comitatu antem positus regionem illam per quadraginta axnos justitia comitante correxit [Al., rexit: et tam sevetus atque districtu! fuit in malefactoribus, ut viI ei ellus reorum posset evadere. Conjugem de genere senatorio habens, Armentariam nomine. quam ad propagandam generationem tantum dicitur cognovisse, de qua et filios, Domino largiente, suscepit: aliam vero mulierem, ut juvenilis assolet fervor, inardescere non contigit.

---

Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml.
