Latin
De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo
Gregory of Tours, Vitae Patrum 9
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Gratum cst illud addi miraculis, quid accen sus. ad lectum ejus feeerit cicindiljs, quia ingentia sunt quae hic Sanctus in coelis habitans operatur in terris. Igitur lectulus, in quo Sanctus quiescere crat solitus, sæpius miraculis adornatur illustribus, quique grandi studio ab Ælherio nunc episcopo fabricatus devotissime adoratur non immerito, cum frigoritici sæpius sub eo sici, compresso vapore ac frigore, salvantur, cælerique infirmi ibidem projecti protinus sublevantur. Palla etenim speciosa tegitur, lychni in ea jugiter accenduntur. Unus igitur ex his per quadraginta dies totidemque noctes, ut ipse ædituus asseruit, absque ullius fumenti adjutorio perduravit splendens, in quo nec papyrus addita, nec gutta olei stillantis adjecta, sed in ipsa qua primum statulus ast compositione, permansit in luce præclara. Hujus Sancti reliquias Gallomagnus Tri. cassinorum pontifex odevoms expetiit, quæ cum psallentio [Al. ,psallendo] deducerentur, et cæcorum oculi illuminati sunt earum virtute, et aliorum morborum genera meruerunt recipere medicinam. Ad nos quoque facielergium, dependentibus villis intextum, quod Sanctus super caput in die obitus sai habuit, est perlatum: quod nos tanquam munus coeleste suscepimus. Factum est autem, ut post dies plurimos ad benedicendam ecclesiam in parochis Palernacensi I urbis Turonicae invitaremur. Aecessl, fateor, sac. avi altare, decerpsi fila de linteo, locavi in templo: dictis missis, facta oratione, discessi. Paucis deinde diebus interpositis, advenit ad nos ille qui invitaverat, dicens: Gaude in nomine Domini, sacerdos Dei, de virtute beati Nicetii antislitis; nam noveris quia ostendit magnum miraculum in ecclesia quam sacrasti. Caecus enim erat in pago nostro diuturna caecitatis et ca'iginis ocutorum nocte detentus, cui apparuit vir quidam per visum noctis, dicens: Si vis sanus fieri, prosternere in orationem coram basilicæ sancti Nicetii altari, et. recipies visum. Quod cum fecisset, disruptis tenebris, lumen ei virtus divina patefecit. Posui, faleor, de tris pignoribus et in aliis basilicarum altaribus, in quibus ct energumeni Sanctum confifenlur, et fidelis oratio sæpins promerctur effectum. Phronimi igitur Agathensis episcopi famulus epileptici morbi accessu fatigabatur, ita m plerunque cadens ac spumans linguam suam propriis dentibus laceraret: et cum ei a medicis plurima fierent, accidebat ut, paucis mensibus interpositis, non tangeretur a morbo; sed iterum in recidivum cruciatum i ruens, pejus quam prins egerat. perferebat. Dommus vero ejus cum vidisset tantas virtutes ad sepulcrum beati Nicetii fieri, dixit ad eum. Vade et prosternere coram sepulcro Sancti, orans ut te adjuvare dignetur. Qui cum jussa explesset, sanus regressus est, nec ultra eum hic an ign morbus. Septimus enim erat annus ab incolumitate pueri, quando eum nobis episcopus praEsentavit.