Latin
Ad Processionem Antiphonæ
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cognoscimus, Domine, quia peccavimus; veniam petimus, quam non meremur; manum tuam porrige lapsis, qui latroni confitenti paradisi januam aperuisti, alleluia. Propitius esto, Domine, peccatis nostris propter nomen tuum, ne quando dicaut gentes: Ubi est Deus eorum? Super populum tuum, quaesumus, Domine, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancia succrescat, redemptio sempiterna firmetur, alleluia. Salvator mundi, salva nos omnes. Sancta Dei genitrix, semper virgo Maria, ora pro nobis, Precibos quoque apostolorum martyrumque omnium et confessorum, atque sanctarum virginum, suppliciter petimus, ut a malis omnibus eruamur, bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur, allehaia.