Latin
k In die Natalis Domini
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 13
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus imperium superhumerum ejus; et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Psal. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Resp. Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Jubilate Deo omnia terra, cantate et exsultate et psallite. Vers. Notum fecit Dominus salutare suum; ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. All. Dies sanctificatus illuxit nobis; venite, gentes, et adorate Dominum, quia hodie descendit lux magna superterram. Off. Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti. 1 Vers. I. Magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, nomine, et veriias tua in circuitu tuo: tu dominaris a potestati maris, motum autem fluctuuin ejus tu mitigas. Vers. i. Misericordia et veritas praecedent ante faciem tuam, beati populi qui sciunt Jubilationem. Vers. 3. Tu humiliasti secut vulneratum superbum, in virtute brachii tui dispersisli omnes inimicos tuos. Com. Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Psal. Cantate Domino, ut supra.