Latin
Dominica Pentecostes
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 134
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia; et hoc quod continet omnia, scientiam babet vocis, alleluia, alleluia, alleluia. Psalm. LXVII. Ad Resp. Confirma hoc, Deus. All. Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et. renovabis faciem terræ. a Resp. Hæc dies quam. Off. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis; a templo tuo, quod est in Jerusaleni, tibi offerent reges munera. Vers. 1. Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus, iter faciteei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. Vers. 2. In ecclesiis benedicile Domino Deo de fontibus Israel. c Vers. 3. Regna terræ, cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit cælos coelorum ad Orientem. Ad Com. Factus est repente de cœlo sonus, advenientis spiritus vehementis, ubi erant sedentes, allel. ; et repleti sunt omnIs Spiritu sancto, loquentes magnalia Dei, alleluia, alleluia. Psal. ut supra.