Latin
Natalis sanctorum Marci et Marcelliani
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 144
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Psal. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Resp. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae. Vera. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Allel. f Sancii tui, Domine. Offert. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberali sumus. Vers. 1. Nisi quia Dominus. Vera. 2. Torrentem pertransiit anima nostra. Ad Comm. Amen dico vobis, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Vcnite, Lenedicti Patris mei, possidete præparatum vobis regnum ab initio saeculi. Item alia: Ego vos elegi de. mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus. vester maneat. Psal. ut supra.