Latin
In natali sanctorum Joannis et Pauli martyris
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 149
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberavit eus Dominus; Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Psalm. Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Resp. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Vers. Mandavit Dominus Benedictionem et vitain usque in saeculum. d All. quale volueria. Off. Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu, Domine, benedicis justis. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuae coronasti eos. Vers. i. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum; intende voci Orationis meae, Rex meus et Deus meus. Vera. 2. Quoniam ad te orabo, Domine, quoniam ad te clamabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam. Ad. Com. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos; tanquam aurum in fornace probavit eos, et sicut holocausta accepit eos. Psal. ut supra.