Latin
III Kal. Julii Natalis suncti Petri
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 151
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omn exspectatione p'cbis Judxorum. Psalm. Domine probasti me. Resp. Constitues eos principes super omnem terram, memorcs erunt nominis tui, Domine Vers. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, propterea populi confitebuntur tibi. f All. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Item All. Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis con. . fortatus est principatus eorum. Off. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione. Vers. 1. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi. Vers. 2. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis, speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Vers. 3. Propterea benedixit te Deus in aeternum, accingere gladio tuo circa femur, Potentissime. Ad Com. Simon Joannis, diligis me plus his? Domine, tu omnia nosti, tu icis quia amo te. Pasce oves ineas. Psal. ut supra.