Latin
2 to 5
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 2-5-5
Unproofread scanNot analysed yet
In nomine Domni Dei nostri ambulabimus nos, et omnes populi; quoniam in Sion facta est Ita, et verbum Domini de Jerusalem, regnabit Dominus in æternum, alleluia. Ego sum Deus patrum vestrorum, dicit Dominus; videns vidi afflictionem populi mei, et gemituum ejus audivi, et descendi liberare eos, alleluia. Populus Sion, convertimini ad Dominum Deum nostrum, et dicite ei: Potens es, Domine, dimittere peccata nostra, ut non inveniant nos iniquilales nostræ, Deus noster, alleluia. Domine Deus nos er, qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti, et nostris glorificare temporibus, qui misisti manum tuam de alto, et liberasti nos, alleluia. Confitemini Domino, filii Israel, quia non est alius Deus præter eum; ipse liberabit nos propter misericordiam suam, aspicite. quae fecit nobiscum, et enarremus omnia mirabilia ejus, alleluia.