Latin
Dominica post Natale Dotnini
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 20
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Dum inedito silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de coelis a regalibus sedibus venit. Psal. Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se virtute. Resp. Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in æternum. Vers. Eruclavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi; lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. Alt. Dominus regnavit, decorem. Off. Deus enim lirmaviL orbem terræ. Com. Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Juda, defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. Psal. ut supra.