Latin
Dominica post e Epiphaniam
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 23
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. In excelso throno vidi sedere virum, qucm adorat multitudo angelorum psallentium in unum ecce cujus imperii nomen est in xternum. Psal. Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus. Resp. Benedictus Dominus Deus Israel, quia fecit mirabilia magna solus a sæculo. Vers. Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. All. Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in lætitia. Off. Jubilate Deo omnis ierra, servite Domino in lætitia. Intrate in conspectu ejus, in exsultatione, quia Dominus ipse est Deus. Vera. i. Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Vert. 2. Laudato nomen ejus, quoniam suavis est Dominus. Com. Fili, quid fecisti nobis sic? ego et pater tuus dolentes quærebamus te. Et quid est quod me quaerebatis? an nesciebatis, quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Psal. Jubilate Den, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus, ut supra. f Octava Epiphaniæ ut in die.