Latin
Hebdomada decima septima
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 235
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Psalm. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Resp. Timebunt gentes. Vers. Quoniam aedificavit. Item Resp. Bonum est confidere in Domino. Vers. Bonum est sperare. All. d Jubilate Deo, omnis terra, servite Domino in lætitia. Offert. Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus Vers. 1. Adhuc me loquente, et orante, et narraute peccata mea, et delicta populi mei Israel. Vers. 2. Audivi vocem dicentem mihi: Daniel, intellige verba quae loquor tibi, quia ego missus sum ad te; nam et Michael venit in adjutorium mcum. Ad Com. Vovete et reddite Domino Deo vestio omnes qui in circuitu ejus affertis munera, terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud omnes reges terrae. Psal. Notus in Judæa Deus.