# Liber Antiphonarius 241

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, Hebdomada vigesima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/241

Antiph. Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non obedivimus; sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae lux. Psal. Beati immaculati in via. Resp. OcuIi omnium in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Vers. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Item Resp. Eripe me, Domine, de inimicis meiF. Vers. Liberator meus. All. s Redemptionem II isil Dominus pop lo suo, mandavit in æternum testamentum suum. Offert. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Vers. 1. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Vers. 2. Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem. Ad Com. Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti; hæc me consolata est in humilitate mea. Psal. CXVIII, ut supra.

---

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1297/tmp1297/tmp1297.tmp1297.opp-lat1.xml.
