# Liber Antiphonarius 243

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, Hebdomada vigesima secunda. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/243

Antiph. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est, Deus Israel. Psalm. De profundis clamavi ad te, Damine, Domine, exaudi vocem meam. Resp. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in nilum. Vers. Sicut unguentum in capite. quod descendit in barbam, barbam Aaron. Vers. a Mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in sxculurn. All. Qui timuit Dominum, sperent ineo; adjutor et protector eorum est. Off. Recordare mei. Domine, omuipoteutia tua dominans; da sermonem rectum et bene sonantem in os meum, ut placeant verba mea in conspectu principis. Vers. Everte cor ejus in odium repugnantium nobis, et in cos qui consentiunt eis. Nos autem libera in manu tua, Deus noster, in aeternum. Ad Com. Dico vobis, gaudium est angelis Dei super uno peccatore |œnitentiam agente. Psal. ut supra.

---

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1297/tmp1297/tmp1297.tmp1297.opp-lat1.xml.
