Latin
Item, alia
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 248
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Subvenite, sancti Dei, succurrite angeli Domini, suscipientes animam t'just offerentes eam in conspectu Altissimi. Psalm. Arriana ejus in bonis demoretur, et semen ejus haereditet terram. Resp. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Vers. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Off. Miserere mihi, Deus, secundum. Vers. 1. Quoniam iniquitatem meam ego. Vers. 2. Tibi soli peccavi. Item Off. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me; non moriar, sed vivam ct narrabo opera Domini. Vers. 1. In tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Domninus. Vers. 2. Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Item Off. Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vers. 2. Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Ad Comm. Ego sum resurrectio et vita, dicit Dominus. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.