Latin
Ad Missam
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 43
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Misereris omnium, Domine, et nibil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata bominum propter poenitentiam; et parcens illis, quia tu es Dominus Deus noster. Psal. Miserere mei, Dens, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Resp. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Vers. Misit de coelo, et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. f Tract. Domine, non seeundum peceata nostra facias nobis. neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. . Vers. . Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum anliquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Vert. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis lui, Domine, Iibera nos, et prepilius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Off. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me; Domine, clamavi ad te, et sanasii me. Vera. 1. Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. Vers. 2. Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in apternum. Domine, in voluntate. tua præstitisti decori meo virtutem. g Comm. Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte, dabit fructum suum in tempore suo. Psalm. Beatus vir.