Latin
Dominica prima Quadragesimæ, statio n ad Lateranum
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 46
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Invocavit me, et ego exaudiam eum; eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum. Psalm. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur. Resp. 0 Tenuisti manum dexteram meam, in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Vers. Quam bonus Israel Deus rectis corde! mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gres-, sus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Tract. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. Vers. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum. Vers. Quoniam Ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Vers. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Veri. Scuto circurndabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. Vers. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Vers. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, tibi autem non appropinquabit. Vers. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Vers. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Vers. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Vers. Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione. Vers. Eripiam eum, et gloriflcabo eum. Vers. a Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum. Offert. Scapnlis suis obumbrabit tibi Dominus, et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus. Vers. 1. Dicet Domino: Susceptor meus es, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem. Vers. 2. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Vers. 3. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem; quoniam in me speravit, liberabo eum. b Comm. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejas sperab s. Scuto circumdabit te veritas ejus. Psal. ut supra.