# Liber Antiphonarius 47

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, a Feria secunda. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/47

Antiph. Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; miserere nobis, Domine, miserere nobis. Psal. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Resp. Protector noster Aspice, Deus, et respice super servos tuos. Vers. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum. Off. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia tua, Domine, ut doceas me justitiam tuam; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Vers. 1. Legem pone mihi, Domine, et viam justificationum exquiram, et in praeceptis tuis exercebor. Vers. 2. Veniant super me miserationes tuae, quia lex tua meditatio mea est, et consolatio mea justificationes tuae sunt. Com. Voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo, non timebo millin populi circumdantis me. Psal. III.

---

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1297/tmp1297/tmp1297.tmp1297.opp-lat1.xml.
