# Liber Antiphonarius 49

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, g Feria quarta. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-antiphonarius/49

Antiph. e Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae quae a sæculo sunt, ne unquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris. Psal. Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam. Resp. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt; de necessitatibus meis eripo me, Domine. Vera. Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte oinnia peccata mea. Tract. De necessitatibus meis eripe me, Domine. Vide bumilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vers. Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei. Vers. Etenim universi qui te exspectant non confundentur, confundantur omnes i facientes vana. Off. Meditabor in mandatis tuis quae dilexi valde, et levabo manus meas ad mandata tua quæ dilexi. Vers i. Pars mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Precatus sum vultum tuum in toto corde meo. Vers. 2: Deprecatus sum faciem tuam. Miserere mei secundum eloquium tuum, quia i cogitavi vias tuas, el converti pedes meos in testimonia tua. k Com. Intellige clamorem meum; intende voci Orationis meae, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine. Psal. Verba mea.

---

Gregory the Great, Liber Antiphonarius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1297/tmp1297/tmp1297.tmp1297.opp-lat1.xml.
