Latin
Ad Processionem Antiphonæ
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 7
Unproofread scanNot analysed yet
Iniquitates nostræ, Domine, multiplicatæ sunt super capita nostra, delicta nostra creverunt usque ad cœlos; parce, Domine, et inclina super nos misericordiam tuam. Timor et tremor in Ninivem civitatem maguam, per quem sceleratae plebi indicitur jejunium, et tlucluosa turba induitur cilicio. Contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere, ut esset humilior cunctis lugentibus; et præcepit pur universum regnum: Omnes viri et sexus femineus non gustent quidquam, bos et pecora non pascantur herbis terræ, pueri ei vituli uon sugant matrum ubera, sed clament ad Deum in fortitudine ternis diebus, ne periclitemur ut Sodoma. Sed tu, Deus omnipotens, misericors et miserator, misertus es miseris; nos sumus opera tua quae dedisti Filio tuo haereditatem sibi. Noli claudere aurem tuam ad preces nostras, sed subleva clemens afflictionem nostram, illud revolvens quod nobis pollicitus es, dicens: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos, alleluia.