Latin
i Feria quinta
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 78
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non obedivimus; sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Psal. Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Resp. Tollite hostias, et introite in atria ejus; adorate Dominum in aula sancta ejus. Vers. Revelabit Dominus condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Off. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Vers. 1. In salicibus in medio ejus supendimus organa nostra, quoniam illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, j verba cantionum: et qui abduxerunt nos, k Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Vers. 2. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea; adhaereat lingua mea faucibus meis, si tui nun meminero. Qui dixerunt: Super flumina Babylonis. Vers. 3. Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem. Qui dixerunt. Com. Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti. Hæc me consolata est in humilitate mea. Psal. Beati immaculati.