Latin
b Sabbatum vacat. c Dominica in Palmis
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 80
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad dereusionem meam aspice. Libera me de ore leonis d et a cornibus unicomium humilitatem meam. Psal. Deus, Deus meus, respice in me: quare ine dereliquisti? Resp. Tenuisti manum dexteram meam: in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Vers. Quam bonus Israel Deus rectis corde? Mei autem pene moti sunt pedes, p ne effusi sunt gressus mei. Quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns. Tract. Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Vers. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Vera. Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mih. Vers. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In te speraverunt patres nostri: speraverunt et liberasti eos. Vers. Ad te clamavesunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Vers. Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium bominum, et abjectio plebis. Vers. Omnes qui videbant me, aspernabantur me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Vers. Sporavit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. Vers. Ipsi vero consideraverunf, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Vers. Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Vers. Qui timetis Dominum, laudate eum: universum semen Jacob magnificate eum. Vers. Annunti ibitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt cœli justitiam ejus. Vera. Populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Off. Improperium exspectavit cor meum, et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: consolantem me quæsivi, et non inveni: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Vera. 1. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Vers. 2. Adversum me exercebantur qui sedebant in pota: et in me psallebant qui bibebant vinum. Vers. 3. Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in mutitudine misericordiæ tuæ. Com. Pater, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Psal. ut supra.