Latin
a Feria quarta
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 83
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. b In nomine Domini omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum: quia Dominus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; ideo Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Psal. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Resp. Ne avertas faciem tuam a puero tuo, quoniam tribulor, velociter exaudi me. Vers. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Tract. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Vers. Ne avertas faciem tuam a me: e inquacunquedie tribulor, inclina ad me aurem tuam. Vers. In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Vers. Quia defecerunt sicut fumus dies mei, ei ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Vers. Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum manducare panem meuin. Vers. Tu exsurgens, Domine, misereberis Sion, q'i a venit tem. pus miserendi ejus. Off. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Vers. 1. Ne avertas faciem tuam a me. Vers. 2. Quia oblitus sum manducare panem meum. Vers. 3. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Com. Potum meum cum fletu temperabam, quia elevans allisisti me, et ego sicut fenum arui; tu autem, Domine, in æternum permanes: tu exsurgens misereberis Sion, quia venit tempus miserendi ejus. d Psal. CI.