Latin
Responsoria sive Antiphonæ.de Assumptione sunctœ Mariæ
Gregory the Great, Liber Responsalis 1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inæsitmabilis odor erat nimis in vestimentis ejus. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium. Vers. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhæ et thuris? et sicut et cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans. Resp. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te, Deus, in æternum. Vers. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Propterea. Vers. Myrrha et gutta, et casia a vest mentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo. Propterea. Resp. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit Rex speciem tuam. Vers. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Quia. Resp. Quæ est ista quæ processit sicut sol, et formosa tanquam Jerusalem? Viderunt eam filiæ Sion, et beatam dixerunt, et reginæ laudaverunt eam. Vers. Quæ est ista, ut supra. Resp. Ista est speciosa inter filias Jerusalem. Sicut vidistis eam plenam charitatem et dilectionem [charitate et dilectione] in cubilibus et in hortis aromatum. Vers. Specie tua, ut supra. Resp. Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi Dominus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Vers. Et misericordia ejus a progenie progenies, timentibus eum. Resp. Ornatam in monilibus filiam Sion Dominus concupivit, et dicentes [videntes] eam filiæ Sion, beatissimam prædicaverunt dicentes, unguentum effusum nomen tuum. Vers. Adfuit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Resp. Hæc est dies præclara hodie, in qua beata virgo genitrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum. Et interroga. . . . [Desunt duo verba in Ms.] virginum obtinens principatum. Vers. Hæc est beata virgo Maria ad cujus transitum apostoli præstaverunt obsequium. Et interroga. Resp. Gaude, Maria, ut supra. Vers. Gabrielem archangelum Resp. Beata es, virgo Maria Dei genetrix, quæ credidisti Dominum. Perfecta sunt in te quæ dicta. sunt tibia Ecce exaltata es ad super choros angelorum, intercede pro nobis Dominum Deum nostrum. Vers. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Inter cede. Resp. O quam pulchra et speciosa est Maria virgo Dei, quæ de mundo migravit ad Christum; inter choros Virginum fulget sicut sol in virtute cœlesti. Vers, Gaudent angeli, exsultant archangeli in Maria virgine. Quæ. Resp. Beata et venerabilis. Vers. Benedicta tu in mutieribus. Resp. Beata es, Maria, quæ non. Vers. Ave, Maria. Resp. Ista est Sion quam elegit Dominus in hæreditatem sibi, hæc requies mea in sæculum sæculi, hic habitabo, dicit Dominus.