Latin
In Evangelio
Gregory the Great, Liber Responsalis 1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Quæ est ista quæ ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorumm acies ordinata? Antiph. Hodie Maria virgo cœlos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat in æternum. Ant. Maria virgo, semper lætare, quæ meruisti Christum portare cœli et terræ conditorem, quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem. Ant. O quam pulchra et casta generatio cum claritate. Aut. Hæc est quæ nescevit thorum in delicton habebit fuctum in respectione animarum sanctarum. Ant. Bonorun. enin laborum gloriosus est fructus. Ant. Speciosa facta est et suavis in deliciis Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. Ant. Ante thorum hujus Virginis frequentate nobis dulcia capita dragmis [cantica dramatis]. Ant. Oprimam partem elegit sibi Maria, quæ non auferetur ab ea in æternum. Ant. Unguentum effusum est nomen tuum, Dei genetrix; et recte [recti] diligunt te. Ant. Oculi tui, sancta Dei genitrix, sicut piscina in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis in æternum. Ant. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubicula sua. Ant. Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatem, sancta Dei genitrix. Ant. Hortus conclusus es, sancta Dei genitrix, hortus conclusus, fons signatus Ant. sub tua protectione confugimus, ubi infirmi acceperunt virtutem; et propter hoc tibi psallimus, Dei genitrix Virgo. Ant. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est, et per Mariam virginem iterum patefacta est, alleluia. Ant. Beata mater a et mnumpta Virgo gloriosa regina mundi. Ant. In flore mater, in partu virgo, gaude et læ arc, Virgo mater Domini. Ant. Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, Virgo benedicta. Ant. Surge, aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Ant. Viderunt illam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; et reginæ et concubinæ. et laudaverunt eam in æteruum. Ant. Dilecte mi, apprehendam te, et ducam in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. Ibi me docebis præcepta Domini. Ant. -Trahe me post te, in ododrem curremus unguentorum tuorum. Oleum effusum nomen tuum. Ant. Jam hiems transiit, imber abiit et recessit; et surge, amica mea et veni. Ant. Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem. Ant. . Læva ejus sub capito meo, et dextera illius amplexebitur me. Ant. Maria vos, filiæ Jerusalem, inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo. Ant. Maria exsultavit in spiritu, et dixit: benedico te, qui dominaris super omnem Benedictionem. Benedico habitaculum gloriæ tuæ, benedico te, cui factum est manuum tuarum, quæ obediunt tibi in omni subjectione. Benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti. Benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo, quæ data sunt nobis. In veritate enim credam, quia sicut dixisti sic fiet, alleluia.