Latin
In Evangelio
Gregory the Great, Liber Responsalis 141
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo, et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta nociibus, postea esuriit. Ant. Jesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Aut. Et accedens tentator, [ait Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. An,. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod proced. tde ore Dei. Antiph. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ant. Tunc assumpsit eum diabolus in sancuuu civitatem, et statuit ei [cum] super pinuaculum templi et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Ant. Tentans diabolus Dominum, ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum: Hæc omnia tibi dabo, si prucedens adoraveris me. Ant. Vade, Satanas, non tentabs Dominum Deum tuum. Ane. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ant. Reliquit eum tentator, et angeli acceserunt, et ministrabant ei.