Latin
In tertio nocturno
Gregory the Great, Liber Responsalis 2-12
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria unde supra. Resp. Beata es, Maria, quae omnium portasti Creatorem mundi. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo. Vera. Ave, Maria, gratia plena. Genuisti. Resp. Benedicta et venerabilis, Virgo Maria, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum. Vers. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Cujus Resp. Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti. quæ Gabrielis archangeli dictis credidisLi; dum virgo Deum et hominem genuisti, et post partum virgo inviolata permansisti. Vers. Gabrielem archangelum credimus divinitus tibi esse affatum. Uterum tuum de Spiritu sancto credimus impraegnatum. Erubescat JuJaeus infelix, qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum. Dum Virgo. Resp. Simeon justus et timoratus exspectans redemptionen. Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Vers. Accipiens Simeon, ut supra. Vers. Responsum acceperat, ut supra. Resp. Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Judam; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Vers. Venit angelus Domni ad Joseph in somnis, dicens. Defuneti. Resp. Cum essem puella in domo patris mei, desponsavit me vir Judaeus, et amavit ine Christus Deus. Vers. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Et amavit me. Resp. Accip ens Simeon pucrum in manibus, gratias agens benedixit Dominum. Vers. Lumen ad revelationem.