# Liber Responsalis 2-30

Gregory the Great, Liber Responsalis, In secundo nocturno. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/2-30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/2-30

Responsoria unde supra Resp. Noli me supra.me derelinquere, pater sancte, quia tnesauros tuos jam expendi. Non ego te desero, fili, neque derelinquo; sed majera tibi debentur pro fide. Christi certamina. Vers. Nos enim quasi senes levioris pugnæ cursum accipimus; te quasi juvenem gloriosior de tyranno triumphus exspectat. Post triduum sequeris secerdotem levita. Sed majora. Resp. Beatus Laurentius clamavit, et dixit: Deum meum colo, et illi soli servio; et ideo non timeo tormenta tua. Vers. Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Et ideo. Resp. In craticula te Deum non negavi, et ad ignem applicatus te Dominum Jesum confessus sum. Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nacte. Et ad ignem.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
