Latin
Ad Invitatorium
Gregory the Great, Liber Responsalis 2-35
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria unde supra. Resp. Factum est silentium in cœlo, cum committaret bellum draco cum Michael archangelo; et audita est vox millia millium dicentium: Salus, honoc et virtus omnipotenti Deo. Vers. Milita millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Resp. Stetit angelus super aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, et ascendit fumus aromatum in conspectu Domini, de manu angeli. Vers. In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Et ascendit. Resp. In conspectu angelorum nolite metuere; vos enim in cordibus vestris adorate et timete Dominum angelus enim ejus vobiscum est. Vers. Stetit angelus juxta eram templi, habens thuributum aureum in manu sua. Resp. In conspectu angelorum psallam tibi, et adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Vers. Angelus qui fuit cum Jacob, ipse sit mecum in terra perigrinationis meæ. Et benedixit vias meas Deus meus. Et adorabn.