Latin
In tertio nocturno
Gregory the Great, Liber Responsalis 2-41
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria unde supra. Resp. Be ta Cæcilia dixit ad Tiburtium: Hodie fateor te esse meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem idolorum. Vers. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Cæcilia seminasti. Quia amor. Resp. Cæcilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quæ perferam. Vers. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuu da nobis. Quia. Vers. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et [ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum. Quia. Resp. Dum aurore finem daret, Cæcilia dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis. Vers. Cæcilia valedicens fratribus, et exhortans eos ait: Eia.