Latin
In primo nocturno
Gregory the Great, Liber Responsalis 2-44
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria unde supra. Resp. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Vers. Dum lucem habetis, credite in lucem ut filii lucis sitis, dicit Dominus. Estote. Resp. Tollite jugum meum super vos, dicit Dominus, et discite quia mitis sum et humilis corde. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Vers. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim. Resp. Dum steteritis an e reges et præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in Illa hora quid loquamini. Vers. Non enim vos estis qui loqumini, sed Spiritus Partis vestri, qui loquitur in vobis. Dabitur.