Latin
In Evangelio
Gregory the Great, Liber Responsalis 201
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Simon, dormis; non potuisti una hora vigilare mecum Ant. Concilium fecerunt inimici mei. dicentes: Conteramus eum de terra viventium. Ant. Dominus mecum est tanquam bellator fortis, propterea persecuti sunt me inimici mei. Ant. Tanto tempore vobiscum eram docens in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum. Ant. Quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis. Modo flagellatum ducilis ad cruciflgendum. Ant. Anci! la dixit Petro vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Ant. Amen dico vobis, quia unus ex vob tradet me in manus peccatorum quærentium mc. Vae autem illi per qnem tradar ego. Ant. Tradetur enim gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum.