Latin
In Erangelio
Gregory the Great, Liber Responsalis 307
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. E cœlo calida aqua fuit produxit nubilo, in ejus transitu magnum fuit mysterium (Deest linea in Ms.) Antiph. Solemnitatis ejus diem veneratione expetere depositionis suæ commemoratio principalis innituit. Antiph. Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius ore [horœ] momento cœli prorsus aperti sunt, et ante sancti corpusculum, quasi per tres horas divina luminaria astiterunt; et magnum fuit mysterium. Ant. Cujus corporis solemne pignus Suessionensium urbs tanti muneris præmio dilata promeruit, ut cum omnium populorum fidem [Forte fidelium) solemni ambitione gratissima sancti Medardi membra tradenda essent sepulturæ, amore gestandi onus leve sentirent. Ant. Cumque sancta membra beati Medari tumulo condirentur [conderentur], cœlum apertum est, et duæ columbæ visæ sunt descendisse quasi nubes, et de ore ejus agessa est columba candida sicut nix. Ant. Beatus Medardus per Trinitatis auxilium regis exercitum. . . . vestigium. Ant. Sanctus Madardus nobilis natus, cum esset adhuc ætate parvus, jam bonitate maturus prædixit. Ant. Solemnitatem beati Medardi debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat. Crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sancti confessoris Dei panditur magnitudo. Ant. Solemne itaque pignus corporis beatissimi Medardi Suessionensium urbs tanti muneris præmio ditata promeruit, et cum omnium populorum solemni ambitionne gratissima membra tradenda sepulturæ feretro veherentur, unanimi voce vel clamore gestiendi onus leve senserunt.