Latin
In Evangelio. eAt
Gregory the Great, Liber Responsalis 317
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Apertum est os Zachariæ, et prophetavit dicens: benedictus Deus Israel. Ant. Ipse præibit ante illum in spiritu et virtute Eliæ, parare Domino plebem perfectam Ant. Inter natas mulierum non surrexit. major Joanne Baptista. Ant. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis; præbis ante Dominum parare vias ejus. Ant. Angelus ad Zachariam est locu tus dicens Uxor Aut. tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Ant. Nazaræus vocabitur puer iste, vinum et siceram non bibet. Et omne immundum non manducabit ex utero matris suæ. Ant. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Ant. Hic venit Joannes, ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Dommo plebem perfectam. Ant. Ex utero senectutis et sterilis Joannes natus est præcursor Domini. Aut. Pro eo quod non obedisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui usque in diem nativitatis Ant. Inter natos mulierum non est major Joanne Baptista. Ant. Puer qui natus est nobis, plusquam propheta est. Hic enim de quo Salvator ait; inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. (Deest linea in Ms.