# Liber Responsalis 340

Gregory the Great, Liber Responsalis, Responsoria unde supra. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/340

Resp. Fuit vir vitæ venerabilis gratia Benedictus et nomine. ab ipso pueritiæ tempore cor gerens senile, ætatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati de ut. Vers. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indocius. Ab ipso. Resp. Hic itaque cum, relictis litterarum studiis, petere deserta decrevisset, nutrix, quæ hunc amabat, sola secuta est. Vers. Recessit igitur, ut supra. Resp. Igitur beatus Benedictus, cum conspiceret nutricem suanm flere, moxque se cum lacrymis in Orationem dedit; et ci sanum capisterium reparavit. Resp. Ipsum quoque capisterium in ecclesiæ ingressu suspenso suspensum], quatenus et præsentis et secuturi omnes agnoscerent Benedictus puer conversationis gratia a quanta perfectione cœpisset. Moxique is to consilio venunum vino miscuere; quo accepto signivit, sieque confractum est, ac si pro signo lapidem dedisset. Vers. Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod non potuit portare signum vitæ. Sicque.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
