Latin
Ad Invitatorium
Gregory the Great, Liber Responsalis 388
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Regem magnum Dominum venite adoremus. Responsoria unde supra. Resp. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit, quæ digna fuit portare pretium hujus saculi. Vers. Hoc signum crucis erit in cœlo,cum Dominus ad judicandum venerit. Quæ digna. Resp. signum crucis erit in cœlo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri. Vers. Cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suæ, et cœperit judicare sæculum per ignem. Tunc. Resp. O Crux benedicta, quæ sola fuisti digna portere Regem cœlorum et Dominum. Vers. mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quæ sola. Resp. O crux gloriora! o crux adoranda! o lignum pretiosum, et immutabite signum, per quod et diabolus est vinctus, ct mundus Christi sanguine redemptus. Vers. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit, quæ digna fuit portare pretium hujus sæculi. Per quod. Resp. O crux admirabilis, in cujus ramis pependit thesaurus et redemptio captivorum. Per quem mundus est redemptus sanguine Domini sui. Vers. O laudabilis crux, quæ in corpore Christi dedicata es. Ex ejus membrorum componens.