Latin
Idem Antiph. unde supra
Gregory the Great, Liber Responsalis 391
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. O magnum pietatis opus! mors mortua tunc est, quando hoc ligno mortua vita fuit. Ant. Salva nos, Christe Salvator, per virturem crucis, qui salvasti Petrum in mari, miserere nobis. Ant. O crux admirabilis, evacuatio vulneris, restitutio sanitatis. Ant. Nos autem gliriari oportet. Ant. Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit, atque cruore suo vulnera nostra lavit. Ant. Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem laudamus et glorificamus, quia venit salus in universo mundo. Ant. Nos autem gloriari oportet in cruce Do- mini nostri Jesu Christi, In quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Ant. Crux fidelis inter omnes, arbor una nobilis, nulla sylva talem profert fronde, flore, germine: dulce lignum, dulcem, dulce pondus sustinens. Ant. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit: quæ digna fuit portare pretium sæculi. Ant. Per signum crucis, de inimicis nostris I bera nos, Deus Israel, allel. Ant. Tuam crucem, adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem. Miserere nostri, qui passusses pro nobis. Ant. Lignum vitæ, crux tua, Domine, manifestata est; mors enim per ipsam damnata est, et mundus omnis per ipsam illuminatus est. Omnipotens Domine, gloria tibi. Ant. Super omnia ligna cedrorum, tu sola excelsior, in qua vita mundi pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit, allel. Ant. Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam adoramus et glorificamus. Ecce enim propter crucem venit gaudium in universo mundo. Ant. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucen tuam redemisti mundum. Ant. O crux benedicta, quia in te pependit Salvator mundi, et in te triumphavit Rex an gelorum, alleluia. Ant. Ecce lignum et cis, in quo salus mundi pependit; venite, adoremus. Antiph. Crux Jesu Christi adaperiat nobis januas cœli. Crux, solve vinculum mortis; per hoc vitæ lignum signum sit salutis nostræ. Defende nos, Jesu Christe, hic et in futuro.