# Liber Responsalis 392

Gregory the Great, Liber Responsalis, De sancto Mauritio. - Antipotonæ in matutinisLaudabus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/392

Antiph. Sanctus Mauritius legionem sanctam præmonuit, ut ad cœlestia regna properarent. Beatus Exuperius miles, Candidus et Victor, junctis meritis, se sociaverunt. Ant. Sancta legio Auganensium [ Agaunensium] martyrum, dum resisteret adversariis, sacro duce Mauritio interveniente, immortalitatis compendium acquiseirant. Ant. Pretiosa sunt Thebæorun, martyrum sociis vulnerata [vulnera] sancti Mauritii cum sociis suis, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere. Ant. Ecce factus est sacer ille Auganensium salus [Agaunensium] locus, per suffragia sanctorum salus præsentium, præsidum futurorum. Ant. Sanctorum corpora sacri sanguinis unda perfudit, pretiosorum martyrum societas consecravit. Quod novit Redonus, in pugnando refugit. Ant. Flagrabat in beatissimis martybus gloriosus odor, quia trucidati ferro, collis submissis, a Maximiano perempti sunt, quos multitudo angelorum cum gaudio suscepit. Ant. Triumphant sancti martures Christi, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere. et cum sancto Mauritio regna cœlestia acceperunt.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
