# Liber Responsalis 400

Gregory the Great, Liber Responsalis, Responsoria unde supra. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/400

Resp. Audivi vocem in cœlo angelorum, ut supra. Vers. Vidi angelum Dei fortem. Ostendit mihi angelus. Resp, Docebat quæ ventura sunt. Require in prophetis. Vers. Ego sum angelus ille qui offero Orationes vestras. Resp. Nunquid scis quare non venerint ad te? Nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum contradicentem tuis precibus, et mea legationis [meæ legation]. Verumtamen Michael archangelus princeps vester. Adjutor meus ad Dominum Deum tuum. Vers. Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtutes [virture] qui facitis verbum ejus. Resp. In tempore illo consurgens [consurget] Michael princeps vester, qui stat pro filiis vestris, et veniet tempus quale non fuit, ex eo ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Vers. In tempore salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit in libro vitæ Et veniet. Resp. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Michael archangelus qui pugnavit cum diabolo; gratia Dei ille victor in cœlis exstitit, et ille hostis antiquus patuit ruinæ magnæ. Vers. Gaudem angeli, exsultant archangeli, lætantur sancti, congratulantur martyres. Et ille. Resp. Hic est præpositus paradisi archangelus Michael. Non dimittat animas, donec assignet eas ante tribunal Christi. Vers. Vidi angelum Dei, ut supra. Non dimittat.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
