Latin
In Evangelio
Gregory the Great, Liber Responsalis 445
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. O quantus luctus omnium! quanta præcipue lamenta monachorum et virginum chorus [Dete chorus, aut lege chori]. Quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum. Ant. O sanc issima anima! quam si gladius persecutoris non abstulit, tamen palmam martyrii non amisit. Ant. Dum esset summus pontifex, terrena non metuit, sed ad cœlestia regna gloriosus migravit. Ant. Beatus Martinus dixit Juliano, Christi enim sum miles, pugnare mihi non licet. Ant. Martine, audit nos Diminus tibi auxilium ferre, et rusticam multitudinem effugasse. Ant. Dum sacramenta offerret beatus Martinus, globus igneus appauit super caput ejus. Ant. Sacerdotes Dei, benedicite Dominum, servi Domini Hymnum dicite Deo, alleluia. Ant. Imposita manu puero beatus Martinus, immundum, spiritum ab eo ejecet. Ant. Arborius stupens ad miraculum, gratias referebat Deo. Vers. Ecce sacerdos. Ant. O beatum virum: cujus anima paradisum possidet, unde exsultant angeli, lætantur archangeli, chorus sanctorum proclamat, turba invitat; mane nobiscum in æternum. Ant. Orante beato Martino, apparuit ei angelus Domini. Ant. Tu crede in Christo, et videbis opera Domini. Ant. Unus est Dominus Deus invisibilis per quem dæmones ejiciuntur.