Latin
51 to 90
Gregory the Great, Liber Responsalis 51-2-90
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, probins renes et corda, tibi revelavi causam meam. Vers. Et vim faciebant qui quærebant animam meam, et qui inquirebant mala mihi locuti sirat vanitates. Et intelligere. Resp, Dixerunt impii apud se non recte cogitantes: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Promittit se scientiam Dei habere, Filiurn Dci se nominat, et gloriatur Patrem se habere Deum. Videamus si sermones illius veri sint; et si est verus Filius Dei, liberet illum de manibus noslris; morte turpiss ma condemnemus eum. Vers. Viri impii dixerunt: Opprimamus virum justum injuste, et de spoliis ejus sortem mittamus. Videamus. Resp. Viri impii dixerunt: Opptimamus virum justum injuste, et deglutiamus eum tanquam infernus visum. Auferamus memoriam illius de terra, et de spoliis ejus sortem mittamus inter nos. Ipsi enim homicidae thesaurizaverunt sibi malum, insipientes et maligni oderunt sapientiam, ct rei facti sunt in cogitationibus suis. Vera. Dixerunt impii apud se non recte cogitantes: Circumveniamus justum. Et rei. Resp. Opprobrium factus sum nimis inimicis meis; viderunt me et moverunt capita sua: Adjuva me, Domine, Deus me is. Vera. Persequar inimicos meus et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant. Adiuva me, Domine. Resp. Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia; quaesierunt me interficere, et nun pepercerunt in faciem meam spuere. Et lanceis suis vulneraverunt me; et comussa sunt omnia ossa mea. Ego autem æstimabam me tanquam mortuum super terram. Vers. Dederunt in escam meam fel, et in si. i mea potaverunt me aceto. Ego autem. Resp. Animae impiorum fremebant adversum me, ct gravatum est cor meum super eos; et constituerunt pretium-triginta argenteis, quod appretiatus sum ab eis. Vera. Contumelias et terrores passus sum ab cis qui erant pacifici mei. Et constituerunt.