Latin
Antiphonae in eodem
Gregory the Great, Liber Responsalis 554
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Loquere, Domine, quia audivit servus tuus. Ant. Cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Ant. Prævaluit David in Philistæo in funda et lapide, in nomine Domine. Ant. . Nonne iste est David, de quo canebant in choro dicentes: Saul percussit mille, et David decem millia in millibus suis. Ant. fratus Saul dixit: Mihi mille dederunt, et filio Isai dederunt decem millia. Ant. Quis enim in omnibus sicud [sicut] David Dixitque fidelis inventus est in regno tuo, egrediens et regrediens, et pergens ad imperium regis. Ant. Dixitque universus populus ad Samuel: Ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur universi pro peccatis nostris. Ant. Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti qui oves sunt quid fecerunt? Avertatur, obsecro, Domine, ita tua a populo tuo, allel. Ant. Rex autem David cooperto capite incedens lugebat filium, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis mihi det ut ego moriar pro te, fili mi Absalon.