# Liber Responsalis 554

Gregory the Great, Liber Responsalis, Antiphonae in eodem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/554

Antiph. Loquere, Domine, quia audivit servus tuus. Ant. Cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Ant. Prævaluit David in Philistæo in funda et lapide, in nomine Domine. Ant.. Nonne iste est David, de quo canebant in choro dicentes: Saul percussit mille, et David decem millia in millibus suis. Ant. fratus Saul dixit: Mihi mille dederunt, et filio Isai dederunt decem millia. Ant. Quis enim in omnibus sicud [sicut] David Dixitque fidelis inventus est in regno tuo, egrediens et regrediens, et pergens ad imperium regis. Ant. Dixitque universus populus ad Samuel: Ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur universi pro peccatis nostris. Ant. Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti qui oves sunt quid fecerunt? Avertatur, obsecro, Domine, ita tua a populo tuo, allel. Ant. Rex autem David cooperto capite incedens lugebat filium, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis mihi det ut ego moriar pro te, fili mi Absalon.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
