Latin
Dominica 5
Gregory the Great, Liber Responsalis 590
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Cum turbæ irruerent ut andirent Verbum Domini, et ipse stabat secus stagnum Genesar. piscatores autem descenderant et lavabant retia in capturam. Ant. Ascendens Jesus in navem, et sedens, docebat turbas, allel. Ant. Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Ant. Cum audisset Simon Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se, et misit se in mare, et clamavit voce magna dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine Ant. Dixit autem Dominus Simoni: Noli timere, ex hoc enim homines eris capiens. Ant. Ambulabat Petrus super undas maris: venit ventus validus, turbata est super undas timore clamans: Domine, jube me venire ad te; ait illi Jesus: Veni, modicæ fidei, quare dubitati? (Desunt duæ lineæ in Ms.