Latin
Dominica 18
Gregory the Great, Liber Responsalis 603
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Magister, quod est mandalum magnum in lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, allel. Ant. Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? dicunt omnes: David. Respondens Jesus dixit: Quomodo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Ant. Omnes enim vos fratres estis, et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Ant. Unus est enim magister vester qui in cœlis est Christus Dominus. Ant. Qui major est vestrum erit minister vester, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, dicit Dominus.