# Liber Responsalis 603

Gregory the Great, Liber Responsalis, Dominica 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/603

Antiph.Magister, quod est mandalum magnum in lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, allel. Ant. Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? dicunt omnes: David. Respondens Jesus dixit: Quomodo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Ant. Omnes enim vos fratres estis, et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Ant. Unus est enim magister vester qui in cœlis est Christus Dominus. Ant. Qui major est vestrum erit minister vester, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, dicit Dominus.

---

Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml.
