Latin
Dominica 20
Gregory the Great, Liber Responsalis 605
Unproofread scanNot analysed yet
Anliph. Dixit autem Dominus ad cultorem vincæ: Ecce tres anui sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea et non inveni. Ant. Dicite invitatis: Ecce prandium paravi, venite ad nuptias, allel. Ant. Nuptiæ quidem paratæ sunt. sed qui invitati sunt non fuerunt digni. Ant. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias, allel. Ant. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? at ille obmutuit. Rex autem dixit: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. ibi erit fletus et stridor dentium, allel. Ant. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, dicit Dominus.